monumenta.ch > Plinius > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 129
{LIX} date et malobathrum Syria, arborem folio convoluto, colore aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eiusdem Aegypto. laudatius tamen ex India venit. in paludibus ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu. minus probatur candidum. celerrime situm in vetustate sentit. sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. in pretio quidem prodigio simile est, a denaris singulis ad #img|denarius.gif|img CCC pervenire libras, folium autem ipsum in libras img|denarius.gif|img# LX.